Liber Isaiae Prophetae*

Caput 64: Versus 4

A saeculo.Hinc Paulus ad Corinthios testimonium sumit, non verbum ex verbo, sed sensum exprimens.Oculus.Quia non est corpus vel color. Quod Apostolus ponit in cor hominis non ascendit, quia majus, et cor debet illuc dirigi. Paravit enim seipsum cognitionem sui, cognitionem sanctae Trinitatis; unde:Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum et quem misisti Jesum ChristumJoan. 17.. Hunc nemo potest videre; unde illud:Deum nemo vidit unquamJoan. 1..
(* Traductions européennes)